Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium;
Et in unum Dominum, Iesum Christum, filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula; Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt;
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est;
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est; et resurrexit tertia die, secundum Scripturas; et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris; et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis;
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patri Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per prophetas;
Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi.